[6] Euocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt, quales super Baiias in murtetis habemus. Balineum atque omnis umor alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est quam ut uitam sustineat, optimaque est, quae urinam mouet.