[4] Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat. Vtile etiam aliquod malagma est ex is, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paullum leuatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis paruum aerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a uino abstinere; gestatione, frictione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.