[27] Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem uenturum esse testantur. Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum dolores erunt. Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his neruorum distentio. Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit; idque saepe intra septimum diem occidit.