[3] Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est.