[12] Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum. Quae ipsa quoque ΕΠΙΣΠΑΣΤΙΚΑ nominantur; quale est quod, quia lauri bacas habet, dia daphnidon appellatur. In eo est resinae terebenthinae P. #1108 X; nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. #1108 XX; olei paulum. Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.