[6] Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera diuiduntur; aliaque ex his ad fauces peruia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendentia ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et simplex iter; procedendo flexuosum fit. Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est.