Idem casus manet eos, quorum in spina uertebrae exciderunt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et neruis, qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transuersum et infra.