[2] At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur. Aluos ante omnia ducitur; tum uulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.