[22] Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, quod inter supercilia est: ibi enim uix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente contegendast. Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.