[13] Sunt aliae quoque in febribus obseruationes necessariae. Atque id quoque uidendum est, quod quidam solum praecipiunt, adstrictum corpus sit an profluat; quorum alterum strangulat, alterum digerit.
Nam si adstrictum est, ducenda aluus est, mouenda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest.