[8] Furunculus uero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus uertit. Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.—Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque quae supra comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri mouendo accommodatum; si ne id quidem est, uel resina uel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.