[67] Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum uomere; aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum uacat. Nihil autem horum sic ut aliud curatur.