[7] Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere. Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita: si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit; si color aut rubore aut pallore nouo mutatus est; si oculi graues et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est; si uenae non aequalibus interuallis mouentur.