[2] At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, uel cum cibo uinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit. Neque Hercules ista curatio noua est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit * * Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis uestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret.