[2] tum id, quod pingue est, semel iterumue satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod uitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde siue os siue cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesue in summo osse est: siquidem id uel paulo diutius eodem ferramento adurendum, uel radendum est.