Vt hoc autem morbi genus circa totam ceruicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consueuit. Nostri anginam uocant: apud Graecos nomen, prout species est. Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, uix spiritus trahitur, membra soluuntur: id ΣΥΝΑΓΧΗΝ uocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est: id ΚΥΝΑΓΧΗΝ uocant. Illa communia sunt: aeger non cibum deuorare, non potionem potest, spiritus eius intercluditur.