[13] Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur. Qui cum octauum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono et undecimo.