[5] Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen uehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed id, nisi intolerabilis dolor est, superuacuum est, satiusque est abstinere a cibo; si fieri potest, etiam potione; si non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, aluum ducere, sternumenta euocare, nihil adsumere nisi aquam. Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex uino uel cruditate origo est.