[19b] Melas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis: cetera eadem sunt. Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes. Omnia haec serpunt, sed in aliis celerius, in aliis tardius. Alphos et melas in quibusdam uariis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce quem occupauit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt, ultimum uix umquam sanescit; ac si quid ei uitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur.