Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resoluuntur: et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque euenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine aliquo uitio corporis nascitur neque ex toto inutile est: nam bene integro capite non exit.—Vbi aliquod in eo uitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem magis necessariam uerti.