[1a] Nares uero exculceratas fouere oportet uapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera sunt aut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum quolibet horum * * aliquod conteri[t,] eique, dum teritur, in uicem uinum et oleum murteum adici[t,] donec †mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet uix ei malo posse succurri.