[1a] Deiectionem autem antiqui uariis medicamentis crebraque alui ductione in omnibus paene morbis moliebantur; dabantque aut nigrum ueratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΙΔΑ ΧΑΛΚΟΥ Graeci uocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac uel asininum aut bubulum, uel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant.