[4] Fit etiam interdum, ut gingiuae ulcere, siue parulis fuit siue non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto uel * * aliterque uitiato osse; maximeque id per fissum euenire consueuit. Vbi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si qua excessit, recipienda est; si quid uitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Vtile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.