[1b] Nam et idem effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus is ero, quas accepi uelut nobilissimas. In hoc autem uolumine eas explicabo, quae uel desiderari in prioribus potuerunt, uel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam: