[2a] Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit. Haec autem eueniunt, et quia magna ui fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur.