[2] Rara autem caluaria solida sine suturis est; locis tamen aestuosis facilius inuenitur; et id caput firmissimum atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis ualetudo commodior est: neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae insuper aures tempora a superiore capitis parte discernunt; tertia ad aures per uerticem tendens occipitium a summo capite diducit.