[3] At ubi aures, in uiro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cauum celeriter candente acu satis est, ut leuiter eius orae ulcerentur; aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat.