[2] Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et uinum, sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die febris accedat. Id saepe posse fieri uerisimile est. Tutius tamen est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, uomitus, alui ductionis, uini per triduum, id est tertio die et quinto et septimo temptare, ne uinum nisi post accessionem die septimi bibat.