[5] Ex curatione uero unguis, ut dixi, uitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso uel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur: encanthis Graece nominatur. Excipi hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat. Tum exiguum linamentum respergendum est uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam frigida foueatur.