[11] Neque Hercules satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, siue supersunt uires seu desunt seu quidam alii affectus interueniunt. Cum uero semper aegros securos agere conueniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.