[9] Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in is * * Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increuerunt.