[9] Fatigato cotidianum cubile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foueat.