[12] Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum diuidenda est: satius est enim in primo leuare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni ui effusa fortasse praecipitare. Quod si in pure quoque aquaque, quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat. Mitti uero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio; si partis alicuius, ex ea ipsa parte aut certe quam proxima, quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, iuxta talos.