Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. MOVENTVR autem ea sedibus suis duobus modis: nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum [a saltu] calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam.