[14] Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen uehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse seruatum a pluribus uideo. Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere: si per talia auxilia uenter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore uia succurrere, ut is per uentrem ipsum emittatur.