[8b] Si ex grauidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet. Si ex morbo uel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt. Cibis non utendum nisi extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum suco radicis ex cucumere agresti; uel castoreum cum aceto et laureo oleo; ueratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur.