Licet etiam compositione uti Themisonis, quae habet castorei, opopanacis, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 II; spumae Lyci P. #1108 IIII. Quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Vbi usus requiritur, rursus id medicamentum adiecto passo specillo teritur. Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.