[1c] musculi eius tument.—Ergo si hoc deprensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nerui musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum ueniunt, nisi illos per uim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose uis neruis adhibetur: nam distentio neruorum uel cancer sequitur, uel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque si antea reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt.