[2] ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est; tum croci, murrae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur uini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur. Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur: nardi P. #1108 #1110; omphaci P. #1108 I; cinnamomi, murrae, casiae, singulorum P. #1108 #1110; eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt.