[5a] Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne uis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus in inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione neruorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus excipit, [remotis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.