[8] Ex morbo, qui plus uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit. Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte uidetur. Maturius etiam puero quam iuueni, aestate quam hieme dari debet. Vnum illud est, quod semper, quod ubique seruandum est, ut aegri uires subinde adsidens medicus inspiciat; et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.