[6] Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem seruanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorue horis castoreum, si uenter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbitionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.