[2c] Solet autem ex eo uulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci (hydrophobas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur; quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, neque opinantem in piscinam non ante ei prouisam proicere. Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere: si habet, interdum deprimere, ut inuitus quoque aqua satietur: sic enim simul et sitis et aquae metus tollitur.