[1a] ANTIDOTA raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia grauissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt aduersus uenena, uel per morsus uel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.