[2] In is quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamuis profectus euidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe manifestum est: sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis diu uexati sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu curat, euidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuuetur, hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars cum sit uetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate quam a prioribus exculta est.