[31a] Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt: interdum enim uetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae liuent; post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit; quod fere neglegenter curato ulceri superuenit. Interdum uel ex nimia inflammatione, uel ob aestus inmodicos, uel ob nimia frigora, uel quia nimis uulnus adstrictum est, uel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat.