[9a] Id habet nardi Indici, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 #1110; cummis P. #1108 I; croci P. #1108 II; foliorum rosae recentium P. #1108 IIII; quae uel aqua pluuia[ti]li, uel uino leni, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium uel sertulam Campanam ex uino coquere, deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere; aut hyoscyami folia cum oui uitello cocti aut farinam cum acaciae suco uel passo aut mulso; quibus si folia quoque papaueris adiciuntur, aliquanto ualentiora sunt.