Vlcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume is medicamentis curantur, quae [supra posita] ex malis Punicis fiunt. Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum: utendum ambulationibus et non acri cibo. Simul atque uero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est. Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum.