[15e] Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali uel uiridi coriandro curatur. Vlcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his inuicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten uocant, P. #1114 VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini.