[2] Tum si satis ualet, gestando aegrum digerere; si parum, intra domum tamen dimouere: potionem autem hysopi * cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua uel hysopum uel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leuiter contra pulmonem, idque bis cottidie facere. Quod ad cibum uero pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque aluum adstringentibus, sed paullo lenioribus.